Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/406"

From GATE
m (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <noinclude></noinclude> → <noinclude><references/> {{TurnPage}}</noinclude>)
Header (noinclude):Header (noinclude):
Line 1: Line 1:

{{TurnPage}}

f. 195v

{{Sidenotes begin|side=left}}
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 1: Line 1:

[[Category:Fabro pages]][[Category:Fabro pages not proofread]]

[[Category:Fabro pages]][[Category:Fabro pages not proofread]]
323.

324.

adhiberi. Inibi esse possunt cantus humanae uocis, instrumenta uaria manibus humanis confecta. Rustici frondes, herbas, et serta ex his confecta adferunt ad hunc cultum; artifices uariis modis ad eumdem l se quoque exercent. Sic itaque fit ut omnes omnino homines possint, etiam corporaliter, Christo seruire omniaque membra sua eius obsequio exhibere, a quo ipsa habent.

323. Eodem die ego sensi magnam deuotionem et bonum spiritum ad offerendum me totum in cultum Xpi. Offerebam intellectum, memoriam, et uoluntatem, et quinque sensus exteriores, et quicquid reliquum est in me. Offerebam, inquam, haec omnia ipsi ad glorificandum et colendum ipsum; deinde etiam ad seruiendum et obediendum ipsi in sanctificationem; et tertio m hoc quod propter ipsum uelim totus exerceri et expendi ad utilitatem proximi, propter charitatem ipsius.

324. Dabatur quoque ut optarem, secundum omnes partes animae et corporis, imitari ipsum Christum

{{reflist|group=comment-notes}}

{{reflist|group=text-notes}}

Revision as of 11:02, 26 November 2021

This page has not been proofread

f. 195v

adhiberi. Inibi esse possunt cantus humanae uocis, instrumenta uaria manibus humanis confecta. Rustici frondes, herbas, et serta ex his confecta adferunt ad hunc cultum; artifices uariis modis ad eumdem l se quoque exercent. Sic itaque fit ut omnes omnino homines possint, etiam corporaliter, Christo seruire omniaque membra sua eius obsequio exhibere, a quo ipsa habent. 323. Eodem die ego sensi magnam deuotionem et bonum spiritum ad offerendum me totum in cultum Xpi. Offerebam intellectum, memoriam, et uoluntatem, et quinque sensus exteriores, et quicquid reliquum est in me. Offerebam, inquam, haec omnia ipsi ad glorificandum et colendum ipsum; deinde etiam ad seruiendum et obediendum ipsi in sanctificationem; et tertio m hoc quod propter ipsum uelim totus exerceri et expendi ad utilitatem proximi, propter charitatem ipsius. 324. Dabatur quoque ut optarem, secundum omnes partes animae et corporis, imitari ipsum Christum