Page:FC 1042.djvu/404

From GATE
Revision as of 10:59, 26 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 194v



partem animae meae, id est, mentis apicem, circa huiusmodi tensionem in altum; quin potius quod habuerim illam hactenus totam conuersam adhuc et intentam circa infima mea, id est, totam reflexam et recuruatam circa considerationem infirmitatum carnis meae et spiritus mei. 321. Intelligentia autem quam habui circa materiam hanc (quod fuit in hac tertia feria post festum Trinitatis) recognoscenda erit tanquam descendens ab ipsa sanctissima Trinitate, et quasi reliquiae festi ipsius, mente altissima reponenda. Hic quoque iure optimo tibi decernendum est ut omnem profectum cuiuslibet anni in die sanctissimae Trinitatis referas; ibi-que sit initium rationis fructuum tuorum annalium et finis omnium profectuum animae tuae, et aedificationis templi tui, quod praeparandum est in habitaculum sanctum et in mansionem aeternam sanctissimae huius Trinitatis, in quam terminantur omnium misteriorum Christi, per Ecclesiam ordinatae, sole- > animalium ms. Memoriale.—Majo 1543 í>49 mnitates et omnes solemnitates festorum

_______________