Page:FC 1042.djvu/403

From GATE
This page has not been proofread



f. 194r



aliquem Sanctorum[1] quam in Deum prout est in Coelo. Hic quoque[a] notavi haec Tria in oratione. tria esse summopere necessaria ut apprehendantur[2] verbaliter, sive mentaliter, sive vocaliter, videlicet ipsa persona ad quam funditur oratio[3], 2o significatio verborum, quae sumuntur ad orandum, 3o spiritus in quo omnia sentiuntur[4] ex affectu. Pro consumata igitur oratione habendus in memoria est thronus Maiestatis Dei patris, et ipsa memoria eousque elevanda in intellectu vero habenda est[5] illustratio sapientiae Filii per quem omnia intelliguntur. In voluntate autem cordis, amor[6] Spiritus Sancti[7] sine quo nihil sentitur ex intimis. Det Deus et Iesus Christus gratiam, ut ad haec pervenire quotidie crescendo valeamus. Interim vero nitendum erit per partes incipiendo niti ad suprema ut in mediocribus melius proficiamus. niti ad suprema, et summa, ut in mediocribus melius est[b] proficere valeamus. Hoc mihi ipsi expediens esse[8] visum est, et simul visum est quod hactenus nunquam exercuerim su=
_______________

  1. Hic] sequitur quoque, sed eras.
  2. melius] sequitur est, sed eras.

_______________

  1. Sanctorum] etc. MF
  2. apprehendantur] add. ab orante MF
  3. oratio] add. quae velut collocetur in memoria MF
  4. sentiuntur] sentiantur MF
  5. est] esset MF
  6. amor] om. MF
  7. Sancti] Sanctus MF
  8. esse] add. his MF