Page:FC 1042.djvu/395

From GATE
Revision as of 13:02, 23 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 190r



haec incidunt, tunc malo inueniri non simplex, et ens per se non ita continuum atque immutabile: nimium enim periculum esset ut ne totus statim inficerer, et ne, si caderem, irreparabiliter caderem. 312. Benedictus igitur dominus noster Jesús Christus incarnatus et mortuus, per quem facti sumus tam multiplices tam-que uariabiles in malis accidentibus; per cuius gratiam fiet tandem ut ueniamus ad omnimodam simplicitatem et ad immutabilitatem, boni quidem in bonis coelestibus, damnati autem in malis; id est sic quod sancti totaliter penetrabuntur ab ipso summo Bono, cui in aeternum unientur; et mali ab ipsa miseria iniquitatis, cui in sempiternum etiam conjungentur. 313. In die sancto Penthecostes • ego quaedam uiua desideria habui ad Deum, ut mihi daretur, per Spiritum, spiriluali-ter spiritualia intelligere et velle. Petebam esse spirituale, uiue-re spirituale, [sentirje *' spirituale, et ipsum ratiocinari •* spirituale. Pro quibus uerbis magnum

_______________