Page:FC 1042.djvu/393

From GATE
Revision as of 10:40, 23 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 189r



esse homini, quod ita sit diuisus in agendo, ita discontinuos atque etiam mutabilis. Ex hoc enim factum est ut, licet una aliqua ipsius portio apprehensa a malo aut etiam infecta fuerit, non tamen statim totus ipse homo sit perditus; item quod, licet ad tempus sit totus perditus, quia tamen mutabilis est et flexibilis, non in aeternum sit perditus. Saepe sensualitas tota uidetur infecta esse, cum tamen ratio ipsa ac spiritus dissentientes non corrumpuntur. 311, Haec autem in angelis non poterant contingere, etiam antequam essent confirmati; unde maximum periculum inerat ut ne ruerent cum caeteris apostatis. Statim enim qt apprehendissent malum, propter simplicitatem naturae, factum fuisset ut tota ipsorum natura fuisset infecta, nec fuisset locus ut, una in ipsis parte consentiente, aliqua alia dissensisset; sed oportebat statim aut totam naturam esse perfusam bono, aut totam

_______________