Page:FC 1042.djvu/387

From GATE
Revision as of 11:09, 15 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 186r



ipsa laetitia, cui etiam aliquid uanita-tis spiritualis superueniat, quam ipsa tristitia, cui aliquid frustra-neae perturbationis est permixtum. Quae quidem perturbatio solet ortum suum habere a malo spiritu, licet in bonum spiritum soleat terminari; sicut laetitia contraria solet quidem ortum habere per spiritum bonum et saepe terminari in spiritum malum. Sicut enim bonus spiritus solet ex tristitiis sumere argumenta trahendi nos ad id quod solidum est bonum, ut nos uere consoletur, annihilata falsa aut uana laetitia; ita quoque solet inimicus sumere occasionem ex laetitiis, ut nos ad uanum gaudium dedu- Emendatum ex Assumptionis. Die 3 Maji Ascensionis festum eo anno celebrabatur. Memorialb.-Majo 1543 641 cat, ex quo postea sequatur tristitia. Caueantur igitur, id est, ob» seruentur extrema horum excessuum, siue principia, siue fines, ut cognoscantur spiritus suggestores, et promotores, et terminatores talium motuum animae atque impressionum spiritualium. 305. In die Ascensionis mihi contigit quidam bonus

_______________