Page:FC 1042.djvu/382

From GATE
Revision as of 11:25, 13 November 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread



f. 183v



sed semper uidentur agitari uno, et eodem spiritu, licet hoc fiat secundum magis, ac minus, efficacissimum autem medium ad exercitandam[1] hanc distinctionem est propositio electionis uitae, et status deinde postea in eodem uarij sunt[2] gradus ad perfectionem tendentes, et generaliter, quo altiora[3] ad agendum, uel sperandum, uel credendum, aut ad amandum[4] proposueris, et quanto magis ad ipsa te applicaueris[5] affectualiter[6], eo facilius dabis[7] argumenta excitandi differentiam spiritus boni et[8] mali. In quibusdam quoque ideo agnoscitur spiritus malus, et maxime in pijs, et diu uersatis in deuotione[9] extra peccata, quia non habent[10] cognitionem[11] extra limites ueritatis, ac bonitatis, neque affectus manifeste inordinatos. Hos tamen, quantumlibet sanctos[12] si induxeris, ut sese examinent in aliquo

_______________

  1. exercitandam] excitandam MF
  2. sunt] om. MF
  3. altiora] cuiquam altiorem MF
  4. amandum] add. rem MF
  5. et quanto ... applicaueris] add. ut ad ipsam sese applicet affectualiter et MF
  6. affectualiter] effectualiter MF
  7. dabis] dederis MF
  8. et] ac MF
  9. deuotione] add. etMF
  10. habent] add. neque MF
  11. cognitionem] cogitationes MF
  12. sanctos] sancti et add. sint MF