Page:FC 1042.djvu/335

From GATE
This page has not been proofread



f. 160r



dat animum; sed tamen etiam canendum ne nimium curramus in dexteram; sumenda enim est discretio, ut in medio quodam consistamus inter dextrum et sinistrum, sic uidelicet ut nec in nostra spe misceatur inanis abundantia, nec in metu nostro aggrauans penuria. Quod si nequeat fieri quin uel in hanc uel in illam partem declinetur, tutius sit et minus periculosum est, dum iuxta tempus abundantiae potius ambulamus, ac speramus, quam si iuxta 103 modum tristitiae nos adaptauerimus, ubi mille errores ac deceptiones, mille sursum germinantes amaritudines, labirinthi, etc. Qui autem nouerit spiritum abundantiae et uerba eius, item spiritum tentantem ac turbantem et uerba eius, is poterit ex utraque parte doceri. Sumendus enim erit et retinendus, et dum amissus fuerit, semper requirendus spiritus abundantiae; seruan-da erit illa laeticia et consolatio, et confortatio et tranquillitas,

_______________