Page:FC 1042.djvu/33

From GATE
Revision as of 06:10, 28 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 9r



et Germaniam, ubi erant iam multae ciuitates luheranae[1] ex quibus Bacilia[2] Constantia[3]. Erat autem tempus hyemale, frigidum ualde quo etiam tempore bellum erat inter Galliam et Hispaniam ex quibus tamen periculis eripuit nos et praeseruauit Dominus.

Cum venissemus igitur Venetias hospites[4]
    • .
et leti in spiritu ingressi sumus xenodochia hospitalia, quatuor scilicet in hospitale sanctorum[5] Joannis et Pauli, quinque uero in hospitali[6] incurabilium, expectantes tempus quadragesimale, et iui[7] tunc Romam
    • .
postulatum copiam a Pontifice Paulo iii[8] eundi Jerosolimam.

Anno 1537 post pascha habita copia a Pontifice fuimus profecturi Jerosolimam, et cum non possemus id tunc facere dispersi sumus in diuersa loca uolentes

_______________
  1. luheranae] add. siue anglianae MF
  2. Bacilia] Basilia MF
  3. Constantia] add. etc. MF
  4. hospites] sospites MF
  5. sanctorum] sancti MF
  6. hospitali] hospitale MF
  7. et iui] ituri MF
  8. iii] 3o. MF