f. 9r
et Germaniam ubi erant iam multae civitates luteranae[1] ex quibus Bacilia[2] Constantia[3]. Erat autem tempus hyemale frigidum valde quo etiam tempore bellum erat inter Galliam et Hispaniam ex quibus tamen periculis eripuit nos et praeservavit Dominus.
Cum venissemus igitur Venetias Venetiis ingressi hospitalia. hospites[4] et leti in spiritu ingressi sumus xenodochia hospitalia, quatuor scilicet in hospitale sanctorum[5] Ioannis et Pauli, quinque vero in hospitali[6] incurabilium, expectantes tempus quadragesimale, et ivi[7] tunc Romam ivit Romam pro facultate eundi Ierusalem. postulatum copiam a Pontifice Paulo iii[8] eundi Ierosolimam.
Anno .1537. post pascha habita copia a Pontifice fuimus profecturi Ierosolimam, et cum non possemus id tunc facere dispersi sumus in diversa loca volentes
_______________