Page:FC 1042.djvu/295

From GATE
Revision as of 11:02, 30 September 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 140r



Deum nolle sibi dare; uult enim dare fidem unicuique, sed non extra ecclesiam uiuere uolenti, ubi non est salus, neque uita, neque uera resurrectio. Multiplices sensus et uaria dona gratiarum habet quilibet fidelis et catholicus xpianus; quorum omnium singulorum rationes, et Scripturas aut uerba sacra quibus innitantur, si per se quaereret, et quaerendo per se iudicare uellet, varia detrimenta pateretur. 220. Eua magnum donum gratiae ad credendum uerbo praecepti Dei, per uerbum Adami sibi facto, acceperat; sed sta-tim audita cum intentione quaestione serpentis, qua quaerebatur cur praecepisset Deus, etc., dum, inquam, ipsa quaerit rationes praecepti ad credendum ei, qui nec aedificari nec aedificare pot erat, sicut sunt plerique omnes haeretici, ipsa donum fidei perdidit; quo effuso, facile fuit eam decipi, et persuaderi

_______________