Page:FC 1042.djvu/262

From GATE
The printable version is no longer supported and may have rendering errors. Please update your browser bookmarks and please use the default browser print function instead.
This page has not been proofread



f. 123v



denique reprehensibilibus cogitationibus[1], quibus angebar, dum essem distractus, ex quibus omnibus causabatur in me dolor, qui et ipse me adigebat ad quamdam[2] deuotionem, et remedium contra distractiones. Haec igitur erat[3] magis ordinaria in me, et quae magis ego deprehendebam, et tandem[4] non deerant desideria, et postulationes, quibus ego petebam in[5] Domino gratiam iustam[6], quam nunc coepi sentire mihi ex parte dari, id est, quod Ex intimis fieri reuocationem. ex intimis fieret reuocatio animae meae, si quando discederet a pace ipsius, et quo prima retractio esset ex uisceribus, et ex corde. His diebus itaque hoc magis notaui quam unquam. Sensi enim frequenter dum distraherer a quiete spiritus mei ad aliquod contrarium, sensi, inquam, intractionem[7] incipere ab intrinseco. Magnam itaque deuotionem inueni, dum applicarem ad hanc gratiam petendam discursum

_______________

  1. reprehensibilibus cogitationibus] reprehensionibus cogitationum MF
  2. quamdam] quaerendam MF
  3. erat] erant MF
  4. tandem] tamen MF
  5. in] a MF [p. 588]
  6. iustam] istam MF
  7. intractionem] add. et retractionem MF