Page:FC 1042.djvu/233

From GATE
Revision as of 21:18, 30 August 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 109r



Sit igitur ipse benedicius, qui tantum potest circa rerum ipsarum aduersi-tates, sicut potens circa spirituum nostrorum perturbationes mi tigandas; apud quem etiam non magis difficile est ut assequaris 68 rerum prosperrimos exitus, quam spem ipsam circa tales exitus ipsarum. [mense NOVEMBRI I542] 163, In die festi omnium Sanctorum ego sensi magnum desiderium ut, sicut in terris fit festum et solemnis memoria omnium ciuium coelestium, ita in coelis fieret solemnis in tali . die memoria (cum misericordia et miseratione) omnium incolarum huius mundi, et eorum maxime qui sunt peccatores, sic uidelicet quod nullus sit in hoc mundo, neque in purgatorio, cuins hac die non fieret memoria in coelis ab ipsis sanctis; et eodem modo de animabus quae sunt in purgatorio; maxime cum

_______________