Page:FC 1042.djvu/22

From GATE
Revision as of 11:05, 9 April 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread


non te bene cognoui, o Spiritus Sancte, cum ex eo tempore non sciui segregari ab hominibus et quaerere te, et ingrederer tuam scholam quandoquidem inuitabas me, et praeueniebas in talibus benedictionibus, tu nihilominus me prehendisti, et[1] indelebili timoris tui charitate[2] signasti; quem si promisisses tolli, sicut caetera bona gratuita, quod factus essem sicut Sodoma et Gomorra;

Studij hi anni novem

Novem annos feci[3] in ea schola, et aetate crescens et scientia licet non usque in finem illius temporis in sapientia bonitatis, et castitatis oculorum meorum est itaque satis[4] in hoc recognoscam in gratiarum actione multum[5] in dolorem et contritionem cordis propter peccata quae quotidie (ad eorum aliqua nascendo, et in eis crescendo) committebam contra dominum meum multa plura commississem, nisi diuina bonitas promisisset in anima mea (cum timore eius) inordinatum quoddam desiderium sciendi, et discendi litteras; hoc igitur impulsu me eduxit dominus de patria, ubi non poteram integre, et in posterum


_______________
  1. M. F.: + tu me
  2. M. F.: charactere
  3. M. F.: fui
  4. M. F.: + quod
  5. M. F.: + et