Page:FC 1042.djvu/21

From GATE
Revision as of 09:35, 2 July 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs) (Proofread)
This page has been proofread

ut omnes poetas et auctores quos interpretabatur faceret evangelicos; omnia .n. [1] applicabat ad aedificationem iuventutis in timore domini sancto et casto, locus autem ubi sepultus iacet vocatur Roche, tribus distans leucis a pago, ubi natus sum cui nomen, Villaxeto[2] in magno Bornando in episcopatu dioecesis Gebenem [3], quae tota tunc erat satis catolica.

Doctrina et exemplo [4] huius praeceptoris crescebamus

Crescebat cum discipulis in timore Domini exemplo et doctrina praeceptoris

omnes eius discipuli in timore domini, et ita cum essem circiter annos duodecim[5] habui quosdam spiritus impulsus ad offerendum me servitio Dei, veni quadam die [6] laetus in quendam [7] agrum (erat .n. [8] vacationis tempus et exercebam aliquanda pastoris officium, cum, [9] tunc haberem magnum desiderium puritatis, promisi Domino castitatem in aeternum. O misericordia Dei, qui ambulabas mecum, et me ex tunc volebas apprehendere, quare

  1. M.F.: enim
  2. M.F.: Vilareto
  3. M.F.: genevensi
  4. M.F.: + vitae
  5. M.F.: 12
  6. M.F.: + valde
  7. M.F.: + a Id est catholico
  8. M.F.: enim
  9. M.F.: + inquam