Page:FC 1042.djvu/18

From GATE
Revision as of 13:07, 28 June 2019 by PedrettiWiki (talk | contribs)
This page has been proofread

vivorum et mortuorum. Adora anima mea Patrem coelestem honorando ipsum semper ei omnibus virtutibus tuis, serviendo totaque sapientia tua et voluntate qui suo benedicto amore tam misericorditer te adiuvat et fortificat. Adora redemptorem tuum dominum nostrum IESUM Christum qui tanquam vera Via, Veritas, et Vita sua sola gratia te docet et illuminat. Adora personam tui glorificatoris Spiritus Sancti paracliti, qui sua[1] communicatione disponit corpus, animam, et spiritum tuum, ut sit mundus, rectus, et bonus in omnibus.

Anno .1542. in octava Corporis Christi domini nostri habui quoddam notabile desiderium faciendi deinceps quod [2] sola negligentia et pigritia omiseram s. [3] scribendi in gratiam memoriae aliqua spiritualia ex his, quae dominus dederit sive ea sint ad orandum melius, sive ad contemplandum, sive ad intelligendum

  1. Monumenta Fabri: + benigna
  2. Monumenta Fabri: + eo usque
  3. Monumenta Fabri: + scilicet