Difference between revisions of "Page:FC 1042.djvu/18"

From GATE
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 17: Line 17:
 
Anno .1542. in octava Corporis Christi
 
Anno .1542. in octava Corporis Christi
 
Domini nostri habui quoddam notabile desiderium  
 
Domini nostri habui quoddam notabile desiderium  
faciendi deinceps quod <span style="color:Red">eo usque</span> sola
+
faciendi deinceps quod<ref>Monumenta Fabri, + eo usque</ref> eo usque sola
 
negligentia et pigritia  
 
negligentia et pigritia  
 
omiseram scilicet scribendi in gratiam
 
omiseram scilicet scribendi in gratiam

Revision as of 11:29, 28 June 2019

This page has not been proofread

vivorum et mortuorum. Adora anima mea Patrem coelestem honorando ipsum semper ei omnibus virtutibus tuis, serviendo totaque sapientia tua et voluntate qui suo benedicto amore tam misericorditer te adiuvat et fortificat. Adora redemptorem tuum dominum nostrum IESUM Christum qui tanquam vera Via, Veritas, et Vita sua sola gratia te docet et illuminat. Adora personam tui glorificatoris Spiritus Sancti paracliti, qui sua[1] communicatione disponit corpus, animam, et spiritum tuum, ut sit mundus, rectus, et bonus in omnibus. Anno .1542. in octava Corporis Christi Domini nostri habui quoddam notabile desiderium faciendi deinceps quod[2] eo usque sola negligentia et pigritia omiseram scilicet scribendi in gratiam memoriae aliqua spiritualia ex iis, quae Dominus dederit, siue ea sint ad orandum melius, aut ad contemplandum, siue ad intelli-

gendum,

  1. Monumenta Fabri, + benigna
  2. Monumenta Fabri, + eo usque