Page:FC 1042.djvu/128

From GATE
Revision as of 08:10, 28 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 56v



omnia officia Dominicalia, et quod in Die Dominico nasceretur mihi aliquod adiutorium pro aliis omnibus officijs ferialibus, et Sanctorum totius haebdomadae, eodem modo feci hoc in missa in principio, medio et fine. Eodem die habui similiter memoriam aliquorum punctorum, quae antea[1] senseram, et quorum iam oblitus eram, quae nunc notanda sunt qualiter. Verbigratia, ut ego rogarem, et desiderarem cum multa spe, ut Dominus noster per suam bonitatem et patientiam uellet[2] supplere omnibus meis defectibus, ita ut confusiones, quas saepe per[3] multas negligentias merui[4] mihi auferantur[5], nec[6] veniant mihi, nisi quantum fuerit[7] ad gloriam Dei, et saluationem Proximi

_______________

  1. antea] alias MF
  2. uellet] uelit MF
  3. per] propter MF
  4. merui] add. ut MF
  5. auferantur] inferantur MF
  6. nec] non MF
  7. fuerit] fuerint MF