Page:FC 1042.djvu/127

From GATE
This page has been proofread



f. 56r


Devotio, et alia Dona per quae homo fit gratior Deo non debent desiderari, nisi ad Dei gloriam, et propriam perfectionem, quia ipsae gratiae non sunt res ordinatae ad proximum, ut aliae gratis datae. quod Devotio, et immediata Cognitio cum affectuali sensu rerum divinarum maxime ipsius Dei, et donorum non[1] gratis nobis datorum, per quae homo factus est gratior Creatori suo, haec talia non debent desiderari, nisi ad Gloriam Dei, et propriam perfectionem, et aedificationem, quia ipsae gratiae non sunt res ordinatae ad Proximum, quemadmodum aliae gratis Datae.

Dominica in Octava Sancti Laurentii habui quosdam notabiles sensus spiritus dum dicerem matutinum Dominicale, et ita oravi magno cum affectu Sanctissimam Trinitatem, ut[2] per gloriam Resurrectionis (eo quod tunc fieret faestum Sanctisimae Trinitatis) vellet mihi dare specialem gratiam ad


_______________

  1. non] add. ejus MF
  2. ut] om. MF