Page:FC 1042.djvu/107

From GATE
Revision as of 08:37, 17 June 2021 by J. L. Narvaja (talk | contribs)
This page has not been proofread



f. 46r



duobus generibus suo modo dicatur; quia in quolibet genere istorum sunt principium, medium et finis. 68. In die quo celebrabam festum Sti. Patris nostri Dominici communicando in missa, ego habui magnum desiderium sub his uerbis. Vtinam omnia interiora mea, maxime cor, ita cederent Xpo. intranti, quod aperiretur, locum ipsi in centro cor- Die 4. Mbuoriale.—Augusto 1542 dis relinquendo; uitia autem ® omnia et imperfectiones sic fugarentur a facie ipsius, sicut cera a facie ingnis fluit. Ante missam faciendo solitum discursum mysteriorum Xpi. datus mihi magnus sensus in eo ut peterem per intercessionem Sti. Dominici gratias per mysteria conformiter ad ea quae circa quodlibet mysterium sensit dum uiueret, et intellexit ipse Dominicus

_______________