Page:F.C. 1165 1 016-017.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:48, 25 May 2022 by Irene Pedretti (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "DE Regno Christi in terris consuato<lb/> Libri III.<lb/> De Regno Christi in terris consummato (ipso fauente) actu-<lb/> ri disputationem universam in libros tres diuidimus. P...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


DE Regno Christi in terris consuato
Libri III.
De Regno Christi in terris consummato (ipso fauente) actu-
ri disputationem universam in libros tres diuidimus. Pri-
mus aget de Regno ipso: Secundus de eius in terris cons-
matione: tertius de tempore, quo, et quando consumman-
dum est, et quandiu duraturum.

Liber Primus.
Caput .I.

Regnum Christi, quod supponitur, vnde, et
qbus 2 modis probetur?

Quanuis notissimum sit apud fideles omnes, Christum
optimum Maximum Regem esse:, et de Regno atq(ue)
Jmperio eius, quod aliquando consummandum astrui-
mus, nemo Christianus dubitet; quoniam in caeteris or-
thodoxae fidei misterijs non solum credere oportet, sed cre-
dendi quoq(ue) principia, ratio[nes]q(ue) agnoscere: ideo consenta-
neum ducimus in exordio totius disputationis de Christi
Regno, Regni ipsius veritatem altius stabilire: ne molem
tanti aedificij (cujus magnitude postea celsitudoq(ue) ap-
parebit) non iactis prius fundamentis velle erigere vide-
amur. Sed in negotio á sensibus prorsus remoto, unde certum
ac solidum fundamentum, nisi á verbo Dei? Selectis igi-
tur diuinarum Scripturarum illustrioribus testimonijs,
ex concordi vtriusq(ue) testamenti concentu atq(ue) consensu:
ostendemus Regnum Christi ab initio mundi: primo in
Patriarchis et Regibus praefiguratum: deinde decantatum
in psalmis: postmodum in Prophetis praenuntiatum: