Page:F.C. 1165 1 016-017.pdf/1

From GATE
This page has not been proofread
+
DE Regno Christi in terris consuato
Libri III.

De Regno Christi in terris consummato (ipso fauente) actu-
ri disputationem universam in libros tres diuidimus. Pri-
mus aget de Regno ipso: Secundus de eius in terris consu-
matione: tertius de tempore, quo, et quando consumman-
dum est, et quandiu duraturum.

Liber Primus.

Caput .I.

Regnum Christi, quod supponitur, vnde, et

quibus modis[1] probetur?


Quanuis notissimum sit apud fideles omnes, Christum
optimum Maximum Regem esse: et de Regno atq(ue)
Jmperio eius, quod aliquando consummandum astrui-
mus, nemo Christianus dubitet; quoniam in caeteris or-
thodoxae fidei misterijs non solum credere oportet, sed cre-
dendi quoq(ue) principia, ratioq(ue) agnoscere: ideo consenta-
neum ducimus in exordio totius disputationis de Christi
Regno, Regni ipsius veritatem altius stabilire: ne molem
tanti aedificij (cujus magnitude postea celsitudoq(ue) ap-
parebit) non iactis prius fundamentis velle erigere vide-
amur. Sed in negotio á sensibus prorsus remoto, unde certum
ac solidum fundamentum, nisi á verbo Dei? Selectis igi-
tur diuinarum Scripturarum illustrioribus testimonijs,
ex concordi vtriusq(ue) testamenti concentu atq(ue) consensu:
ostendemus Regnum Christi ab initio mundi: primo in
Patriarchis et Regibus praefiguratum: deinde decantatum
in psalmis: postmodum in Prophetis praenuntiatum:
demum in Euangelio, nouoq(ue) testamento expressum.
Regnum Christi in Patriarchis praefiguratum.
Veteris Testamenti figurae adornatum magis pertinent, quã
ad efficacem probationem, nisi ad authore Canonico exponan-
tur: tunc enim diuinam [s]ortiuntur authoritem. Qua-
propter nullam híc figuram adducemus, nisi Sacro eti-
am interprete c[ompro]ba[ta]m.
Gen [2] s. 26. (ait Deus:) Faciamus homi-
†(ait Deus)

nem †ad imaginem e[t s]imilitudinem nostram, et praesit pis- cibus maris, et uolatilibus caeli, et bestijs vniuersaeq(ue) terrae. 5 Praefecit itaq(ue) Deus Primum Hominem toti uniuerso: et haec [fu]it prima mundi Monarchia, et prima figura Regni Christi.

[Ita] D. Paulus 1. Cor[inthi]is. vers. 16. et iterum cap. 2. ad Hebr.
  1. quibus modis corr. ex quo modo
  2. Genesis 1, 26.