Page:EBC 1621 07 20 2437.pdf/5

From GATE
Revision as of 15:51, 4 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "20 nuli.'21. Ev.de Chur � Bell. (5) /tur. - Ut Ill/ma ac ^/ma D.V/a m�hi ignoscat, humillime precor,epis copale munus urget, conscient�a dictat, evidentissima pericula m...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


20 nuli.'21. Ev.de Chur � Bell. (5) /tur. - Ut Ill/ma ac ^/ma D.V/a m�hi ignoscat, humillime precor,epis copale munus urget, conscient�a dictat, evidentissima pericula monent. Ubi (quod Deus avertat et S.D.N. prohibeat) vallis Tellina Grisonibus restituetur, meo, quin omnium catholicorum principum recte sentien ;ftium Deumque timentium judicio, actum erit de fide catholica, quae non solum in hac valle sed circumquaque collabetur, haeresis introducetur, tyrannis recrudescet, ad quod efficiendum melior aptiorque modus haereticis non esse potest quam si iis vallis ista restituatur. Patres Societatis Jesu, prout olim sub poena capitis in aeternum //relegati sunt, ita nunc cum patribus Capuccinis,cum pari capitis et vitae periculo expellentur; clerici aliique catholici exilio, morte mulctabuntur, sacra loca spoliabuntur, ecclesiastica libertas interibit, continuae caedes,rapinae,bella durabunt; facta restitutione vallis principes vicini semper in armis, eorum subditi semper in pe/^rlculo vitae ac bonorum essent, passus haereticis in Italiam pateret, catholicis occluderetur. Haeretici, quod modo fit fietque^ magis,in sinum plauderent, triumpharent, catholicis insultarent et,si unquam, nunc insolescerent. Ill/me ac ^/me U/ne, expertus loquor, ingenium, naturam, mores hu^/jus efferatae gentis probe novi: scribunt, obsignant, promittunt, ju- rant, pejerant, observant nihil, stipulatam etiam imperatoribus, regi bus, principibus fidem frangere non dubitant. Quod si de restitutione agitur, cui potius restitu� deberet, quam episcopo Curiensi, qui non solum domus Dei trium ligarum praecipue .^ftam in temporalibus quam spiritualibus caput et dominus ac imperli Romani princeps est, sed etiam vallem Tellinam ex dono Martini, vlcecomitis Mediolanensis, et confirmatione invictissimi imperatorie Maximiliani (quarum exemplaria originalibus omnino concordantia dudum habuit Ill/ma ac R/ma D.V.) jure possidet. Quod si fieret, S/m D/m N/m et modernum invictissimum imperatorem humillime rogarem, quatenus ejusdem vallis Tellinae protectores esse