Page:EBC 1621 07 20 2437.pdf/6

From GATE
This page has been proofread


dignarentur, contra quos nullus in orbe princeps vel hiscere auderet. [Haec sua Ill.ma et R.ma D... Suae Sanctitati proponere tantumque pro curare studeat, humillime ac per Christi vulnera rogo, ne vallis haec ullo pacto Grisonibus restituatur, vel saltem episcopo Curiensi, sub protectione tamen S.D.N. et invictissimi imperatoria, obtingat, sicque catholici omnes tot fidei, vitae,bonorum periculis exempti a tyrannico Grisonum jugo, securi in adepta jam fidei an pacis tranquillitate conserventur. Cum personaliter, ut supra dictum, D.S.N. adire non potui, meum R.P. Hiacynthum Casalensem Capuccinum substitui (quod R.mus ac Serenissimus Archidux Austriae Leopoldus, dominus meus clementissimus, libentissime vidit), qui meo nomine S° D° N° omnia proponet, quem ut Ill:ma et R.ma D. V.a moneat, ut officium hoc charitatis erga S.Beat. quam primum, si nondum fecit, exequatur, humiliter oro ac me, ecclesiam meam dictamque vallem intensissime commendo. Furstenbergi, in residentia episcopali, 20 julii 1621.
Ill.mae ac R.mae D.V.
addictus servus
Joannes episc. Curiensis.