20 juil.'21. Ev.de Chur � Bell. (4 )
4937
/dit�one mota concurrentes judicium censorum �nstituerunt eique novem
praed�cantes,intestini tumultua authores, praefecerunt, ad quod ca-
tholicos vallis Tellinae meique episcopatus inter alios D.Josephum
Mohr, canonicum Curiensem, custodem citari ac � praedicantibus exami-
^Thari curarunt, R/m doctissimum S.S.Theologiae D.Nicolaum Ruscam, ar-
chipresbyterum Sondriensem,captum equuleo tortum crudeliter occide-
runt. [Denique me, episcopum 8enem,exulem,aegrotum sub poena amissio-
nis vitae ac bonorum citarunt, accusarunt de bene actis tantum et i-
is,quae fidei catholicae congruunt,pium Episcopum,absit jactantia
^^verbo, decent, quae si non fecissem, episcopus catholicus verus non
fuissem; de quibusdam,quae haeresi et haereticis eorum statutis e di
recto repugnant; de quibusdam denique falsis. Tandem iniquissima
sententia morti adjudicarunt, alium episcopum eligi mandarunt hoc
pacto, quod initio regiminis juraret, quod Grisones trium foederum
^Tdominos pr� veris,naturalibus,legitimis superioribus ag^oscere, sta
tutis eorum obedire, nihil iis insciis cum summo Pontifico vel ullo
principe catholico quicquam agere velit. [Mirabitur Ill/ma ac p/ma D.
V?, cur me sic persequantur? Id ideo fit, quod episcopalis officii
memor eorum haereticis et impiis legibus restiti, eos pr� superiori-
^^7bus meis agnoscere nolui, libertatem ecclesiasticam,quod potui pr�
viribus defendi, me demum ut episcopum decet,gessi. Maxime, quod in-
terdicti contra Venetos facti tempore, tam in tempio,quam foris can
tra S.D.N.Christi vicarium conscribi militem eique transitum dari pro-
hibui, tantumque profeci, ut numerosus miles conscriptus Curiam ve-
.^Thiens retrocedere debuerit, quod mihi summum apud Venetos et Griso-
nes odium peperit, exinde quot quantasque ego, canonici omnesque ca-
tholici persecutiones passi sumus, impossibile est verbis assequi.
[Tacio,quod praedicans Jo.� Porta sparserit sese jam episcopum elec-
tum, qui olim per alium a se subornatum effutivit Romanum clerum,hor-
.^^reo dicere, cum brutis coire. - Tacco, quod praedicans quidam Tigu-
rinus palam gloriatus est e pulpito Calvinianam fidem approbari, dum
Grisonibus Tellina vallis absque omni conditione religionis restitue-