Page:EBC 1620 12 25 2337.pdf/1

From GATE
Revision as of 10:08, 4 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rome,22 d�cembre 1620. Bellarmin � l'Hnquisiteur des Indes. 4837 / Admodum Illustris,et admodum Reverende Domine. Accepi litteras tuas, et Deo gratias egi, quod accender...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,22 d�cembre 1620. Bellarmin � l'Hnquisiteur des Indes.

4837

/ Admodum Illustris,et admodum Reverende Domine. Accepi litteras tuas, et Deo gratias egi, quod accenderli cor tunm ad amplect�ddam,et propugnandam veritatem. Ex quo intelligitur, priorem tuam sententiam non fuisse fundatam in asserendi voluntate, sed in opi- ^^nione, quam hic habebas de negotio,quod in controversiam vertebatur. Quamvis autem in conventu hominum doctorum,qui habitus est Goae, plures assenserint Archiepiscopo Goensi, quam Archiepiscopo Granganotensi, accepi tamen, multos viros doctos, qui ad conventum illum vo cali non sunt, scripsisse sententiam suam, eamque optimis rationi- .^7bus confirmasse, et ad Bummum Pontificem per viam Lusitaniae misisse. Et quamvis Archiepiscopus Goae miserit hominem quemdam suum per viam breviorem, qui jam hic Romae est, et litteras,atque alia scrip ta miserit, et mihi etiam scripserit, et persuadere conatus sit,Robertum Nobilem esse nimis audacem; tamen tandem veritas vincet. Ex- y^Tpectamus ex Lusitania non solum, quid de praesenti controversia Goenses sentiant, sed etiam quid sentiant alii permulti, quorum scrip ta per Lusitaniam ad nos mittentur. ^go vero non possum non magnas agere gratias tibi viro optimo,et destissimo, et precari a Deo praemium sempiternum, quod libere sententiam dicere volueris, et mihi etiam scribere apatie quid sentias, ut Summus Pontifex omnia vere sciai, et definiat quod ad majorem Dei gloriam,et Ecclesiae utilitatem esse censuerit. Vale, et pr� me Domipum Deum ores, ut hominem jam pene octogenarium de hoc ergastulo erual, et ad patriam dulcissimam laetissimamque perducal. Romae die 22 Decembris 1620.

.^'Epist.fam. CLXXIV.