Page:EBC 1620 12 25 2337.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum Illustris, et admodum Reverende Domine. Accepi litteras tuas, et Deo gratias egi, quod accenderli cor tunm ad amplecténdam, et propugnandam veritatem. Ex quo intelligitur, priorem tuam sententiam non fuisse fundatam in asserendi voluntate, sed in opinione, quam hic habebas de negotio, quod in controversiam vertebatur. Quamvis autem in conventu hominum doctorum, qui habitus est Goae, plures assenserint Archiepiscopo Goensi, quam Archiepiscopo Granganotensi, accepi tamen, multos viros doctos, qui ad conventum illum vocati non sunt, scripsisse sententiam suam, eamque optimis rationibus confirmasse, et ad Summum Pontificem per viam Lusitaniae misisse. Et quamvis Archiepiscopus Goae miserit hominem quemdam suum per viam breviorem, qui jam hic Romae est, et litteras, atque alia scripta miserit, et mihi etiam scripserit, et persuadere conatus sit, Robertum Nobilem esse nimis audacem; tamen tandem veritas vincet. Expectamus ex Lusitania non solum, quid de praesenti controversia Goenses sentiant, sed etiam quid sentiant alii permulti, quorum scripta per Lusitaniam ad nos mittentur. Ego vero non possum non magnas agere gratias tibi viro optimo, et destissimo, et precari a Deo praemium sempiternum, quod libere sententiam dicere volueris, et mihi etiam scribere apatie quid sentias, ut Summus Pontifex omnia vere sciai, et definiat quod ad majorem Dei gloriam, et Ecclesiae utilitatem esse censuerit. Vale, et pro me Dominum Deum ores, ut hominem jam pene octogenarium de hoc ergastulo eruat, et ad patriam dulcissimam laetissimamque perducat. Romae die 22 Decembris 1620.
---page break---