Page:EBC 1620 06 11 2251.pdf/1

From GATE
Revision as of 16:03, 3 July 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rome,11 juin 1620. Bellarmin au P.Gilbert Schevichaven S.J. / Admodum Reverende Pater. Ignosce,Pater Charissime, ingratitudi ni meae, quod tam din distuli gratina agere charit...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,11 juin 1620. Bellarmin au P.Gilbert Schevichaven S.J. / Admodum Reverende Pater. Ignosce,Pater Charissime, ingratitudi ni meae, quod tam din distuli gratina agere charitati tuae pr� munu8Culo,vel potius pr� maximo dono, quod ad me mittere voluisti. Ego enim cum existimarem libros tuos de Trinitate esse similes aliis jTmultis, qui scholastice, ac per hoc aride,et spinose scripti sunt, et ipse in rebus gravioribus occupatissimus essem, distuli ad non exiguum tempus illos attente,et serio legere. Sed cum coepi illos ex proposito considerare; inveni eos favo mellis dulciores, et auro,et gemmis pretiosiores. Itaque nunc eos, ut libros vere spirituales,et /^ad animum accendendum,et elevandum,et nutriendum aptissimos, frequen tissime lego: et cum omnes perlegero, iterum,atque iterum, si Deus vitam meam paulo longiorem esse patietur; legere, et attente consi derare proposui. Itaque gratina ago Deo, qui te ad tam praeclarum opus conscribendum excitavit: et tibi quoque gratias habeo, qui tam /^^dulces epulas, palato meo gratissima^, mittere voluisti. Vale, Pa ter charissime, et pr� me Deum orare non desinas. Datum Romae die 11 Jun.1620. R.T. frater et servus in Christo Admodum Reverendo Patri, P.Gisberto Schevichavio Societatis Jesu sacerdoti. Moguntiam. Epist.fam. CLXIV.