Page:EBC 1620 06 11 2251.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum Reverende Pater. Ignosce, Pater Charissime, ingratitudini meae, quod tam diu distuli gratias agere charitati tuae pro munusculo, vel potius pro maximo dono, quod ad me mittere voluisti. Ego enim cum existimarem libros tuos de Trinitate esse similes aliis multis, qui scholastice, ac per hoc aride, et spinose scripti sunt, et ipse in rebus gravioribus occupatissimus essem, distuli ad non exiguum tempus illos attente, et serio legere. Sed cum coepi illos ex proposito considerare; inveni eos favo mellis dulciores, et auro, et gemmis pretiosiores. Itaque nunc eos, ut libros vere spirituales, et ad animum accendendum, et elevandum, et nutriendum aptissimos, frequentissime lego: et cum omnes perlegero, iterum, atque iterum, si Deus vitam meam paulo longiorem esse patietur; legere, et attente considerare proposui. Itaque gratias ago Deo, qui te ad tam praeclarum opus conscribendum excitavit: et tibi quoque gratias habeo, qui tam dulces epulas, palato meo gratissimas, mittere voluisti. Vale, Pater charissime, et pro me Deum orare non desinas. Datum Romae die 11 Jun. 1620.
R.T.
frater et servus in Christo
Admodum Reverendo Patri,
P. Gisberto Schevichavio Societatis Jesu sacerdoti. Moguntiam.