Rome ,'11 juln 1 6 2 0 . Bellarmin � l'�veque d'Anvers.
4750
/ Periilustr�s,ac Reverendissime Domine. Accepi litteras Amplitudinis Vestrae Reverendissimae; sed librum conscriptum adversus pseudosynodum Dordracensem nondum accepi, nec scio quando recipiam. Sed quocumque tempore is liber ad me pervenerit: gratissimus erit, et a jfme diligenter perlegetur. Quod autem scriptus sit absque mordacitate, mihi valde probatur: sic enim conciliabitur libro benevolentia, et facile fieri poterit, ut a multis legatur. Si quid hic ego possum; jubeat Reverendissima D.Vestra per aliquem ex suis, vel per epistolam, et libentissime faciam, quod mihi vostro nomine injungetur. Lon- ,^7giorem vitam non desidero: satis diu vixi, cum jam proxime acoesserim ad annum octogesimum, ultra quem non est,nisi labor,et dolor. His valeat Reverendissimus Dominus meus, et pr� me Deum orare non cesset. Romae die ll.Junii 1620.
Epist.famil. CLXV,