Page:EBC 1619 ca 2178.pdf/12

From GATE
Revision as of 15:15, 28 June 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Bardon de Brun a Bell.(12) 4678^ ^quosv�s orthodoxos garrul�tas,�rrisio,oblectat�o. Rident enim et exultant, cum vident inter cathol�cos or�ri jurg�a,eosque i...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Bardon de Brun a Bell.(12)

4678^

^quosv�s orthodoxos garrul�tas,�rrisio,oblectat�o. Rident enim et

exultant, cum vident inter cathol�cos or�ri jurg�a,eosque inv�cem

discrepare et digladiari: et praesertim cum res ab omni aevo tra

dita,probata,eredita, ab ipsismet impugnatur. Hoc volunt, hoc op-

^rtant, in hoc garriunt. In hac enim aetate versamur quaehujusmodi

progeniem,novitat�8 curiosiorem,et studiosiorem tulit !

Ecquis jam (inquiunt) est ille Martialis, quem a& haec usque tem

pora Aquitani et praesertim Lemovicenses ut Apostolum coluere? En

Illustrissimus Bellarminus (S.Gregorium Turonensem tacebunt, ex-

/^plosum enim esse sciunt) qui hunc discipulum improbatT Quid ultra?

nunquid ergo,et aliae aliorum sanctorum frustra coluntur reliquiae?

hoc equidem dicent, et pejora obloquentur, omnemque si possint

sanctorum venerationem eradere conabuntur. Sicque eorum inrisioni

omnis devotorum oatholicorum patebit pietas. Nec vero existimamus

^^Tignorare Illustrissimam Dominationem vestram, qualia sint tempora,

in Galliis maxime. Etenim apud nos,ita deploranti ac calamitosi

sunt dies, miserarumque tempestatum aerumnae, ut undique circum-

stent et circumeant innumeri qui cum Oatholicorum nomine se insig-

niant, nec Calvinismum aut aliam haeresim se dicant sapere: fau-

^^ytores tamen sunt haereticorum, politici, falsi fratrms, ad libitum

de rebus sacris et Ecclesiasticis,aut ex divinis sentientes prope

ad atheismum accedentes, qui vaticinio Apostolico,quaecumque igno-

rant blasphemant; quae autem naturaliter tanquam bruta animalia

norunt in his oorrumpuntur. Ac denique qui haereticis ipsis famu-

^^^�antes, aut eis pejores, nihil aliud quaerunt,nihil appetunt,quam

omnia diruere ac perturbare; optimarum animarum pietati illudere,

et prima haereseon semina in mentes fidelium jactitare. Quid ergo

hi ex istis concertationibus inferent? nonne erumpent? nonne exur-

gent in nos velocius? arma siquidem eis suppeditabuntur; et a qui-

^^7bus? ab ipsismet!

Sed dilabimur ad haereticos, quibus heu! circumdamur et circum-

volvimur omni ex parte quid dicent ipsi? verum quid ipsis dicemus

aut quid respondebimus? Cum objicient argumento velut ad hominem;

vester Bellarminus haec alt, traditiones tollit, has reprimit et

j^Trejicit? Quid,inquient, arguimur,si quod ipsi vestri faciunt hoc

faciamus? Cur caeteris caeterarum rerum assentiamur Traditionibus,

si tam prae caeteris veterem, et tam per Gallias hjactatam de S.

Martiale traditionem non nos sed vestri improbant? Sicque ita de-

bacchantur in nos, non suis tantum machinis, sed tua ipsa,male ta-

^fmen ab eis intellecta authoritate fulti, et a Criticorum et nova-

torum praedictorum in nos persecutionibus potissimum concitati.

Et quamvis ita dicturis, quid respondeamus nobis plus quam su-