Page:EBC 1619 ca 2178.pdf/13

From GATE
This page has been proofread


tamen in aurea obturatas, oculosque clausos, non est quod quid immittatur veri; cum nihil niai appetitu suo congruens vel audire,vel videro cupiant: et coelum ipsum se digito tangere credunt, cum quid quod existimant in rem suam facere, ab aliquo authore, vel furtim abripere, carperi, extorquere aut quoquomodo eruere videntur, ut ex se. Nec vero hic finis damnorum ex ista quaestione oriendorum. Certe enim ut audient haeretici (nec enim adhuc audierunt; idque maxime cadendum duximus) has niter nos rixas et contentiones, praesertim de Sancti Martialis Apostolatu excitatas esse: futurum est,ut asserant immo vero credant,et in suis pestilentiae cathedris eructent et proclament; fabulosos esse homines quos/illos vocitamus sanctos. Dicent enim irrisorie (si quidem mores ac morem illorum hominum novimus) se velie litem nostram componere, idque hoc pacto, quo scilicet cum alii nostrum proferant sanctum Martialem extitisse ilio tempore, alii iste: assere rendum sit extitisse nullo. Atque ita illudent, ridebunt irridebunt, exultabunt, cachinnos movebunt; et quo magis nos hactenus veriti sunt, eo nos contemnent magis; quasi majore certitudine in sua haeresi confirmati: aut ut melius loquamur, tenacitate obfirmati; ex eo quod non viderint, sic inter noe discrepantes, et quod majus est, litigantes.
E heus! itane hanc in rem hactenus,immotis motum praebebimus haereticis; ut in nos ita erumpant, et nos per nos ipsos vincant?
Nullusne nos percellit dolor de litibus nostris? Equidem licet certo certius teneamus, et nullatenus ambigere possimus, fora ut si hanc litem ultra prosequi oporteat, judicium pro Apostolatu Sancti Martialis confirmando toties: tamen nomo est nostrorum, qui visis his temporum calamitatibus, aut calamitatum temporibus, satius forte esse non existiment, eo non expectato judicio, litem hanc ulterius non protendi, controversiasque iatas ac munera supprimi: tum ad vitanda tanta pericula: tum ex eo quod rem toties judicatam esse, satis superque sit Criticis quidem ac novatoribus qui in Italia versantur, omnia in pace sint! dies fausti,tempora tranquilla, prospera cuncta! bene est faxitque Deus, ut centuplo magis, ducant in bonis dies suos!
At nostra non praelibantes mala, ut quid nos conturbant? ut quid rem toties determinatam, declaratam, definitam, proclamatam, millies pro animi libito inquirunt? Quid vero inter omnia mirum videtur, maxime hoc est: quod ipsi etiam haeretici, ad haec usque temporaistis de rebus conticuerint, atque etiamnum conticeant, conquiescant, nihil moveant: immo et Traditionis de saeculo Sancti Martialis, ipso eodem Christi saeculo (quod audierimus) renuere non
---page break---