Page:EBC 1619 12 07 2173.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:12, 28 June 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Romeni d�cembre_^6^9^_Bellarg^n_�_l^�ve^ue_de_Verdun.^____ / Ill/me et R/me Domine. Litteraa Ill/mae D.V. datas die ^7 septembris accepi, et statim voluissem adire summu...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Romeni d�cembre_^6^9^_Bellarg^n_�_l^�ve^ue_de_Verdun.^____ / Ill/me et R/me Domine. Litteraa Ill/mae D.V. datas die ^7 septembris accepi, et statim voluissem adire summum Pontificem, et patere id quod 111/ma D.V. per me peti volebat, sed qu�a Pontifex extra Urbem in suburbano suo Tusculano agebat, non potui per ali;^quot dies cum eo colloqui. Cum autem in Urbem reversus esset, ad ivi Sanctitatem ejus, et patii id quod pr� sorore Ill/mae D.V/ae petendum erat; et ne Pontifex oblivisceretur, more solito libellum supplicem illi obtuli. Pontifex censuit rem esse difficilem, non propter eam quae ingredi vult monasterium, sed propter sancti^^moniales, quae ex aspectu et colloquio foeminarum nobilium et conjugatarum possunt a daemone tentar! in materia puritatis animae et corporis. Itaque prom�sit se cogitaturum, et ad libellum sup plicem responsurum. Post aliquot dies,remisit Sanctitas sua libel lum ad Oardinalem Sanctae Susannae secretar�um Brevium quae scri/^"buntur ad Principes. Ille mih� retulit piacere Pontifici ut concederetur Dominae sorori Ill/mae D.V. id quod fuerat ante aliquot annos concessum nobilissimae cuidam Principi; et cum instarem ut Breve scriberetur, respondit non esse opus Brevi apostolico, sed litteris tantum, ad instar illarum quae scriptae fuerant ad aliam ^^Principem. Ego interim incidi in morbum satis molestum, praesertim homini seni et invalido; et quamvis per ministros meos urgeo quantum possum, ut Apostolici secretarii quaerant et inveniant litteras ad quarum similitudinem scribendae sunt litterae ad sororem Ill/mae D.V., nescio tamen quando hoc negocium finiendum ^^^sit. Interim nolui tamdiu differre responsionem. Valeat igitur 11l/ma D.V. mei memor in sanctis precibus suis; et cum litteras pon tificia^ habere potuero, statim mittam. Datum Romae die 7/a Decembris 1619. Arch.Vat.Mss.Uesuit 22 epist.207.