Page:EBC 1619 10 12 2159.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:00, 28 June 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Rome,12 octobre 1619. R�ponse de Bellarmin au F.Jean Arnoux.4659 / Admodum ^/de Pater, Accep� litteras R.V. et mox adivi Summum Pontificem, et narra vi omnia,quae R.V....")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


Rome,12 octobre 1619. R�ponse de Bellarmin au F.Jean Arnoux.4659

/ Admodum ^/de Pater,

Accep� litteras R.V. et mox adivi Summum Pontificem, et narra

vi omnia,quae R.V. ad me scripserat: et voluit ipsemet litteras

ipsas videre,et leggere. Et primum miratus est, quod Legatus Re-

jTgis,nomine ipsius Regis petierit illam dispensationem. Et cum ego

dicerem,non esse credibile quod Legatus nomine Regis petierit il

lam dispensationem: Papa substitit aliquantulum, et addidit, mihi

omnino videtur,illum petiisse nomine Regis, alioquin non conces-

sissem dispensationem pr� puero octo annorum. Sed quidquid sit de

hac re, scribas Confessario Regis, mihi non solum non displicere,

ut christianissimus Rex non conferat beneficium illi puero, sed

valde piacere,ut non conferat. Serio enim laudavi, et nunc iterum

laudo optimum Regis propositum,non conferendi ejusmodi beneficia,

nisi iis, qui pervenerint ad aetatem legitimam.

Haec Papa. Ego autem laudo vehementer decretum piissimi,et sa '{H . pientissimi Regis, et R.V. non dubitet significare tum ipsi Regi

christianissimo tum ill/mis Cardinalibus, ut non curent istam dis

pensationem, quemadmodum Papa ipse non curat. Nescio an in episo-

tola R.V. sit aliquid aliud,quod responsione indigeat. Nam Summus 1 F Pontifex retinuit sibi litteras illas,animo quidem restituendi, sed postea discessit ex Urbe, et profectus est Tusculum, neque re-

dibit,nisi post octo dies, et ego nolui tamdiu differre respon-

sionem. His valeat R.V. mei memor in sanctis precibus suis, qui-

bus tanto magis indigeo, quanto magia propinquo ad ultimum senium,

^y"ac per hoc ad finem peregrinationis meae. 1619 R.V. frater,et servus in Christo

Romae,die 12.0ctobris

Archiv.Vatic.Gesuiti 18 fol.123. Minute autogr.