Page:EBC 1619 10 12 2159.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Admodum R.de Pater,
Accepi litteras R.V. et mox adivi Summum Pontificem, et narravi omnia, quae R.V. ad me scripserat: et voluit ipsemet litteras ipsas videre, et leggere. Et primum miratus est, quod Legatus Regis, nomine ipsius Regis petierit illam dispensationem. Et cum ego dicerem, non esse credibile quod Legatus nomine Regis petierit illam dispensationem: Papa substitit aliquantulum, et addidit, mihi omnino videtur, illum petiisse nomine Regis, alioquin non concessissem dispensationem pro puero octo annorum. Sed quidquid sit de hac re, scribas Confessario Regis, mihi non solum non displicere, ut christianissimus Rex non conferat beneficium illi puero, sed valde piacere, ut non conferat. Serio enim laudavi, et nunc iterum laudo optimum Regis propositum,non conferendi ejusmodi beneficia, nisi iis, qui pervenerint ad aetatem legitimam.
Haec Papa. Ego autem laudo vehementer decretum piissimi, et sapientissimi Regis, et R.V. non dubitet significare tum ipsi Regi christianissimo tum ill.mis Cardinalibus, ut non curent istam dispensationem, quemadmodum Papa ipse non curat. Nescio an in episotola R.V. sit aliquid aliud, quod responsione indigeat. Nam Summus Pontifex retinuit sibi litteras illas, animo quidem restituendi, sed postea discessit ex Urbe, et profectus est Tusculum, neque redibit, nisi post octo dies, et ego nolui tamdiu differre responsionem. His valeat R.V. mei memor in sanctis precibus suis, quibus tanto magis indigeo, quanto magia propinquo ad ultimum senium, ac per hoc ad finem peregrinationis meae. Romae, die 12. 0ctobris 1619
R.V.
frater, et servus in Christo