Page:EBC 1619 09 19 2152.pdf/3

From GATE
Revision as of 14:39, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has been proofread


de re tota commonere, et consilium nobis super ea re dare, et regulas transcribere, quae sequemur consulto R.P.N. Generali. Hoc enim unum nobis curae est, ut S.mi Patris mandatis obsequamur, et Instituti nostri privilegiis fruamur; nec dubium est, quin nisi in hac re tota S. S.tas nos protegat, magnus futurus sit adversus Societatem tumultuo pro confessionibus, quantumvis Rex christianis favet veritati, et totam adversariorum factionem exosam habeat.
Quod superest ego A.V. Ill.mae benedictionem humillime in genua provolutus peto, meque eius precibus e more commendo. Datum Turonis 19 sept. 1619.
Humill.s in et obseq.mus filius
J. Arnulphus servus.
Ill.mo Cardinali Bellarmino.