Page:EBC 1619 09 19 2152.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


imo canonicae cum scandalo, hoc est, sequela mala et exemplo praetendo. Fiet enim via aliis, nec locus negandi erit. Itaque mediam viam tenendam existimavimus, hoc est, admonendum esse eum, qui postulat pro filio et potens est satis, nobis nondum apparere de formula dispensationis deque veritate informationis atque ob id scripturum me rem totam ad Ill.mam Amplitudinem V., ut à S.ta S. intelligat motivum eius, et rei totius progressum, ne frustra ipse (qui alioquin pius est) de Pontificia dispensatione glorietur, quem aeterna ligatum teneat sententia.
Duabus praeterea de rebus, quae ad idem pertinent, expectabo, si placet, responsum. P°. An spectatis omnibus, quae supradicta sunt, nec à nobis intellecta ulla dispensandi causa legitima, aliqua sit via isti postulanti recte et sine periculo satisfaciendi; posseque Rex tuto nominare filium ad duas illas Abbatias ex nunc, quantumvis pater promittat non abusurum se ad quidquam profanum, concessis fructibus qui inde proveniunt. 2°. An deinceps non expediat, S. Pontificem rigide constanterque recusare omnem omnino dispensationem, nisi gravis quaedam et inusitata causa subsit, ne haec passim omnes garriant, et querantur minime fieri Romae talem rigorem, laxa esse et venalia omnia, et nulla fere ex causa dis pensari passim, nosque adeo hic velie videri magis Catones. Haec de beneficiis.
Alterum caput earum litterarum est, Episcopus Aurelianensis, nobis sine causa infensus, redigere vult in ordinem privilegiatos circa administrationem sacramentorum; nuper in Pentecoste interdixit per curatos omnibus suis diocesanis, ne eos adirent pro confessione tota octava sine facultate expressa Episcopi aut Parochi, ex quo ingens scandalum natum est, quod et Aureliani durat, et alibi inflammatur, usque ad veram et periculosam factionem schismaticorum. Nisi ergo ei rei occurratur, non dubitamus quin brevi hoc incendium totam Galliam pervadat, et non sine luctu omnia nostra munia interturbentur. Placeat Ill.mae A. V.ae et S.mum P.P.
---page break---