Difference between revisions of "Page:EBC 1619 02 27 2081.pdf/3"

From GATE
(Proofread)
 
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Line 10: Line 10:
  
  
[[Category:EBC_Not proofread]]
+
[[Category:EBC_Proofread]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Letters]]
 
[[Category:EBC_Pages]]
 
[[Category:EBC_Pages]]

Latest revision as of 09:53, 14 February 2020

This page has been proofread


missus est non sine modico nostro damno. Vir erat cordatissimus et integerrimus; hic Ill.mus a Morra optimè ab initio rem ecclesiae nostrae promovit cum esset in concilio privato, et urgerem illos quatenus placetum obtinere possem super bullis Pontificiis; sed postmodum ubi ad votum nostrum aliqualiter saltem et provisionaliter satisfactum fuisset donec aliter a S.tà Sede definitum es set, ipse aut nobis proposuit aut proponi permisit conditiones iniquas derogativas Concilii Tridentini, et licet nobis (utrique parti scilicet) praefixisset terminum unius mensis ad rationes nostras sibi consignandas et Romam mittendas, et paruerimus ex parte nostra, nullis censuris nullaque condemnatione tanquam in contumaces capitulares processit, et sic omnia in mora in qua spem ponunt, res remanserunt, nec quidquam ab eo expectamus, cum aegrè ferat si illum commoneamus. Nihil quamobrem meliaus futurum est quam si modo praedicto procedatur, omnia Romam transmittantur, cogat rebelles Sua Sanctitas rationes adferre, se belle definire et cognoscere dicat, de exemptionibus, quis sit ordinarius, de bullis etc. Rogo Ill.mam D.V. ut coepit velit pergere, ecclesiaeque meae manum adjutricem praebere, rem habere cordi, traetene cum Sanctissimo ejusque deputatis, et de via optima cogitare, omniaque ista negotia melius quam dicere possumus aut scribere dirige re et confidat quod ero Ill.mae D.is V.ae in perpetuum
Humillimus in Christo servus
Maximilianus Episcopus Tornacen.