Page:EBC 1619 02 27 2081.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


sess.7, C. 6 sess.25, c.4 ses3.14. Item neo ibidem deputare praedicatores, approbare confessarios, publicare indulgentias adhibitie duobus, facere concursum et examen et dare curam animarum in praedictis locis quindecim, et authorisibilem institutionem. Quo jure contra haec nltantur, urgeat illos motu proprio Sua Sanctitas et conservet auctoritatem nostram quae apprime nobis necessaria est cum hic Episcopi loco Inquisitorum sint, quia Inquisitio sicut in Italia et Hispania non viget, neque facile admittetur velut odio sa in his partibus ideoque non debet vilescere Episooporum auctoritas ne accidat quod ait D. Gregorius papa in suis Epistolis: Si uniusoujusque Episcopi jurisdictio non servatur, quid aliud facimus quam per nos, per quos servari debuit ordo, confundatur? Si usurpationes potius quam legitimae con8uetudines, quae fiunt vel clam vel vi vel precario tantum habeant roboris ut praevaleant opsis legibus et Conciliis oecumenicis, aut etiam provincialibus et sinodalibus, et nihil horum asservare velint Capitulares nostri, frustra Sanctissimus insudat in cogendis conciliis, praesertim in definiendis iis quae reformationem morum concernunt, frustra se fatigant Archiepiscopi qui mandant asservari Concil. Trident. et mandari exequutioni idque cogunt et Episcopos suos suffraganeos jurare, et deputatos a capitulis, cum tertio post die protestationem faciant hujusmodi, sicuti et dicuntur fecisse post publicationem Concilii Tridentini Capitulares nostri, salvis suis privilegiis; in nomine Domini doceant semel sua privilegia. Horum exemplo omnia sine dubio restituentur, sed nescio interea quo spiritu agantur quidam etiam magnates qui politiam aliam in destructionem ecclesiae imaginantur, ordinem hierarchicum ecclesiae destruunt, authoritatem nostram diminuunt, et communitati potius favent quam unitati. Verendum est ne si hoc longius serpat, ne idem quod vicinis nostris Hollandis et Anglis (Deus avertat) eveniat. Optime Ill. Nuncius Gesualdus rem ecclesiae nostrae promoverat, sed aliò