Page:EBC 1618-1620 ca 1702.pdf/2

From GATE
Revision as of 14:44, 26 June 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "ma�(l6l6-20 ?) N�oph.de Chine � Bell, (contiin.) /gradibus insigne3,et Senatores gravissimi, sive qui Remp.nostram adhuc moderantur,sive qui olim moderati privatum domi...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread


ma�(l6l6-20 ?) N�oph.de Chine � Bell, (contiin.) /gradibus insigne3,et Senatores gravissimi, sive qui Remp.nostram adhuc moderantur,sive qui olim moderati privatum domi vitam degunt. Ex iis qui nondum Christiana sacra profitentur, exarserunt in imitationem communis vestrae caritatis,quae complectitur universos.Qui ^^vero iam Christum lesum profitemur, concepimus meliora, statuimusque vires omnes nostras exhaurire in amore mutuo proximorum, et ita collaboramus omnes, uti lesu Ohristi sanctissima religio erigat se novo ardore et madore in dies numero augeatur, donec splendorem Solis meridiani consequatur. Literati mirantur in remotissimis regionibus ^ t a n t a m esse posse hominum,virtutumque concordiam: populares instrui se gaudent ac perfici: denique gavisi sumus omnes in alienissimis regionibus tantum virum reperiri qui nos non habeat in alienis, neque nos a se removeat,cuius memoria quocunque tandem pervenerit, non potest non omnibus esse gratissima. Deploramus deesse nobis pen/^Tnas quibus advolemus coram grates habituri, sed quondam huius regni legibus fines egredi prohibemur, votis nostris facere satis inter- dicimur. Verum quanta possumus observantia ex animi teneritudine, voce in eundem sonum conspirante,profitemur, ut possumus, quantum amori tanto nos debere sentiamus. Quod ad communem eamque sanctissimam Domini nostri lesu Christi fi-. dem,quae non ita dudum in hoc regnum penetravit, quondam errorum et sectarum per multa saecula confusio sine limite se dilataverat, ve ra lex nostra exiguum quiddam initio videbatur, et eam pauci primis annis complectebsntur, ideo humani generis hostis eam rem negligere -^Tvidebatur. Postquam autem advertit viros ingenii virtutisque fama celebres non exiguo numero in obsequium unius ac veri Dei conspira re, invidia exarsit, coepitque formidare ne in exitium fraudum suarum haec nova lex erumperet. Ideo vulpimam fraudem et muscarum technas orditus est, et maximam tempestatem concitans ventos et fluctus j^in coelum extulit, et hactenus littora fluxu refluxuque perturbavit, nec per ipsum stetit quin omnes Christianae fidei ministri Societ�-