Page:EBC 1618-1620 ca 1702.pdf/2

From GATE
This page has been proofread


gradibus insignes, et Senatores gravissimi, sive qui Remp. nostram adhuc moderantur, sive qui olim moderati privatum domi vitam degunt. Ex iis qui nondum Christiana sacra profitentur, exarserunt in imitationem communis vestrae caritatis, quae complectitur universos. Qui vero iam Christum lesum profitemur, concepimus meliora, statuimusque vires omnes nostras exhaurire in amore mutuo proximorum, et ita collaboramus omnes, uti lesu Ohristi sanctissima religio erigat se novo ardore et madore in dies numero augeatur, donec splendorem Solis meridiani consequatur. Literati mirantur in remotissimis regionibus tantam esse posse hominum, virtutumque concordiam: populares instrui se gaudent ac perfici: denique gavisi sumus omnes in alienissimis regionibus tantum virum reperiri qui nos non habeat in alienis, neque nos a se removeat, cuius memoria quocunque tandem pervenerit, non potest non omnibus esse gratissima. Deploramus deesse nobis pennas quibus advolemus coram grates habituri, sed quondam huius regni legibus fines egredi prohibemur, votis nostris facere satis interdicimur. Verum quanta possumus observantia ex animi teneritudine, voce in eundem sonum conspirante, profitemur, ut possumus, quantum amori tanto nos debere sentiamus.
Quod ad communem eamque sanctissimam Domini nostri Iesu Christi fidem, quae non ita dudum in hoc regnum penetravit, quondam errorum et sectarum per multa saecula confusio sine limite se dilataverat, vera lex nostra exiguum quiddam initio videbatur, et eam pauci primis annis complectebsntur, ideo humani generis hostis eam rem negligere videbatur. Postquam autem advertit viros ingenii virtutisque fama celebres non exiguo numero in obsequium unius ac veri Dei conspirare, invidia exarsit, coepitque formidare ne in exitium fraudum suarum haec nova lex erumperet. Ideo vulpimam fraudem et muscarum technas orditus est, et maximam tempestatem concitans ventos et fluctus in coelum extulit, et hactenus littora fluxu refluxuque perturbavit, nec per ipsum stetit quin omnes Christianae fidei ministri Societatis
---page break---