L��ge,20 novemb.l6l6. Nicolas Trigault S.J. � Bellarmin.
/ 111/me ac B/me Domine.
^
De negotiorum ubique Chinensium laeto ex Dei benignitate succes-
su aliis ex me litteris, et etiam aliorum sermonibus multa intelle-
xerit 111/ma D.V. His solum intercedere cupio pr� Gerardo Selessino
jTLeodiensis honesti civis filio qui ad Collegium Germanicum aspirai.
Is visus est mihi non tantum oommendatione dignus, sed dignus etiam
quo alumno sibi Collegium Germanicum posset granulari propter exi-
mias animi dotes; nam praeter mores astate sua dignos e� in studiis
provectus est ut brevi sumptu temporisque jactura Collegii finem
^assecuturus esse speretur. Is enim in Academia Ingolstadiensi pri-
mum emenso Philosophiae curriculo locum obtinuit et ex eo tempore
biennium Jurisprudentiae dedit. Nunc vero quia de statu seculari
priora consilia deposuit, ad theologica studia convertitur, nisi
prius ineat Societatem cujus audio illum esse recens candidatum,
^^�deo quod etiam in Indicam messem operam suam locare desiderai. Haec
mihi satis esse videntur ut Collegii Germanici alumnus esse cum
laude et Ecclesiae fructu possit; maxime quod pleraque hic a me
scripta consuetis testimoniis probata Ill/mae D.V. reddentur. Quam
Ecclesiae suae incolumen diu conserve!. Leodii 20.Novemb.16l6.
Ill/mae ac R/mae D.V. Servus humillimus Nicolaus Trigautius (adresse): Ill/mo ac R/mo Dno D.Roberto Bellarmino S.R.E.Cardinali etc.
Romae
(cachet)
(manu Bell.): Admodum R/do Patri,P.Nicolao Trigautio,Sacerdoti So-
cietatis Jesu. Laeodium.
Arch.Vatic.Mss.Gesuit.l8 fol.105. Orig. autdgr.