Page:EBC 1616 11 20 1762.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Ill.me ac R.me Domine.
De negotiorum ubique Chinensium laeto ex Dei benignitate successu aliis ex me litteris, et etiam aliorum sermonibus multa intellexerit Ill.ma D.V. His solum intercedere cupio pro Gerardo Selessino Leodiensis honesti civis filio qui ad Collegium Germanicum aspirat.
Is visus est mihi non tantum oommendatione dignus, sed dignus etiam quo alumno sibi Collegium Germanicum posset granulari propter eximias animi dotes; nam praeter mores astate sua dignos eo in studiis provectus est ut brevi sumptu temporisque jactura Collegii finem assecuturus esse speretur. Is enim in Academia Ingolstadiensi primum emenso Philosophiae curriculo locum obtinuit et ex eo tempore biennium Jurisprudentiae dedit. Nunc vero quia de statu seculari priora consilia deposuit, ad theologica studia convertitur, nisi prius ineat Societatem cujus audio illum esse recens candidatum, deo quod etiam in Indicam messem operam suam locare desiderai. Haec mihi satis esse videntur ut Collegii Germanici alumnus esse cum laude et Ecclesiae fructu possit; maxime quod pleraque hic a me scripta consuetis testimoniis probata Ill.mae D.V. reddentur. Quam Ecclesiae suae incolumen diu conservet. Leodii 20. Novemb. 1616.
Ill.mae ac R.mae D.V.
Servus humillimus
Nicolaus Trigautius
---page break---
Ill.mo ac R.mo D.no D.Roberto Bellarmino S.R.E.Cardinali etc.
Romae
---page break---
(manu Bell.): Admodum R.do Patri, P. Nicolao Trigautio, Sacerdoti Societatis Jesu. Laeodium.