Page:EBC 1616 09 19 1739.pdf/2

From GATE
Revision as of 14:21, 6 May 2020 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎top: added Template:TurnPage, replaced: <references/> → <references/> {{TurnPage}})
This page has been proofread


vel utilia fore didici, Institntiones illas in nostrorum potissimum usum coepi conscribere. Quam opellam meam Ill.mae D. V.ae non ingratam fuisse R.P. Hieronymus Bruenellus p.m. in collegio Romano ejusdem sanctae linguae tunc professorem agens, plnribas abbine annis ad me ex Urbe scripsit: post vero, pro singulari suo in hoc studiorum genus amore, ipse quoque R.dus admodum P. Claudius Aquaviva Societatis nostrae Praepositus Generalis (cujus memoriam nulla aetasobliterrabit) idem mihi significavit, facultate praeterea hujus libelli mei excudendi imperlila. Quominus vero haec prodieril editio, lyporum hebraicorum inopia hactenus impedivil; qua nunc,piorum benignitate, sublata, Ad locum, hoc est,ad mare magnae variaeque erudilionis Ill.mae D. V.ae hujus qualisqualis laboris mei non flumina, sed modesti dunlaxal rivali, unde exeunt (ut enim primum desiderium meum, ila quicquid inde profeclum est, Ill.ma D. V.a in acceptis referendum exislimo) submissae observantiae ac graliludinis ergo, revertuntur, ut inde, sacrae benedictionis incremento percepto, ad alios, polissimum vero ad domesticos nostros, uberius iterum fluant. Deus Opt. Max. Ill.mam D. V.am pro totius Ecclesiae catholicae commodo, cui tot jam annis variarum scriptionum monumenlis, et, quod caput est, laudatissimae vitae exemplis, magnopere profuit, quam diutissime conservet incolumem. Augustae Vindel. 19 Septemb. Anno MDCXXII
Ill.mae D. V.ae
humillimus in Christo servus
Georgius Mayr