Page:EBC 1616 09 19 1739.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


llustrissimo ac reverendissimo Domino D.Roberto Bellarmino S.R.E.Cardinali etc. Domino suo observandissimo
Institutionum istarum editionem, Ill.me ac R.me Domine, nemini potius, quam Ill.mae D.ni V.ae adscribendam, adeoque inscribendam esse, cum aliae me rationes hortantur, tum ipse imprimis sapientssimus Ecclesiastes, dum ait:
quibus verbis ut vetustissimus ita fidissimus interpres noster ani mi sensa prorsus expressisse videtur: Ad locum, unde exeunt, flumina revertuntur, ut iterum fluant. Triginta abbine annis et amplius Ill.mae D.nis V.ae Institutiones linguae hebraicae lucem aspexerunt, quae ob perspicuam methodum, novum eundemque permirum discendi ardorem in quamplurimorum animis excitarunt, e quorum numero me quoque fuisse perlibenter fateor. Quod quidem meum desiderium vehementer auctum sensi, cum aliquot post annis, Ill.ma D. V.a eo tempore, quo Romano Collegio praeerat, per literas ad hujus linguae studium prosequendum, et apud alios excitandum me cohortata esset. Atque utinam ex eodem quasi fonte Hebraicae doctrinae nobis quoque caetera haurire licuisset, quae ad pleniorem Grammatices cognitionem assequendam ipsa Ill.ma D. V.a data opportunitate, tradere statuerat (id enim initio methodi tum institutae ratio non admittebat) praesertim cum non ignoraret, in tanta bonorum librorum hebraicorum inopia, illa ab omnibus hujus linguae studiosis, maxime vero a nostris, vehementer desiderari. Quondam autem, temporibus progressu, nemini non constabat, Ill.mam D. V.am tam in ipsa Societate,quam in hac postmodum imperata sibi facta purpuratorum Fatrum dignitate longe gravioribus curis in dies impediri, quam ut ad hanc operam praestandam redire posset, non defuerunt ex nostris, etiam Superiores, qui, ut hunc laborem susciperem, mihi nunc Ingolstadii linguam sanctam profitenti, authores extitere. Quare ex eis, quae partim ipse in scriptoribus sacris ac Sancte Bagnino observavi, partim docendi experientia, Patrumque nostratium hebraice doctorum consilio ad hoc propositum necessaria
---page break---