Page:EBC 1616 06 01 1706.pdf/1

From GATE
Revision as of 09:34, 24 January 2019 by Shasha Zhao (talk | contribs)
This page has not been proofread

Serenissime Rex Domine Clementissime Legi cum ea,qua par est, veneratione litteras Regiae Majestatis vestrae et primo quoque tempore ex mandato sacrae Rituum Congregationis diligenter consideravi annotationes bonae memoriae Card. jTBaronii et librum Adami Canonici Bremensis, quem idem Card.lis in annotationibus euis allegai, et animadverti paucissimis verbis sublatis,vel mutatis, et nullis omnino in textu lectionum additis, posse deleri annotationes Card.lis Baronii, quod ipsum,sacra Congregatione approbante, feci. Itaque remittimus officia Sanctorum .^polim probata,et nunc iterum confirmata, ut typis mandari,et reci tari possint, ut latius in decreto approbationis continetur. Quid veri actum sit circa ea,quae venerabilis presbiter Matthias Montanus ejusdem vestrae Majestatis nomine i S.mo Pontifioe nostro, et i sacra rituum Congregatione petiit, ipse idem verbis suis commo^y^dius referet. Ego vero Deo nostro assidue gratias ago, quod Regiam Majestatem Vestram diebus nostris tanto fidei Catholicae zelo, yet tam insigni piotate repleverit, ut fama nominis vostri per omnem Ecclesiam resonet. Ac ut idem omnipotens Dominus erga ^njestatem vestram dona sua multiplicet, et eodem legitimo tempore conservet ^^incolumem, quibus posse humilibus precibus rogo. Neque mihi aliquid gratius accedere poterit in hac mea ultima aetate, quam ut Majestati Vestrae aliqua in re velim deservire. Datum Romae die 1 Junii 1616.

Mss. Cervini 54 fol.209. copie