Page:EBC 1616 06 01 1706.pdf/1

From GATE
This page has been proofread


Serenissime Rex Domine Clementissime
Legi cum ea, qua par est, veneratione litteras Regiae Majestatis vestrae et primo quoque tempore ex mandato sacrae Rituum Congregationis diligenter consideravi annotationes bonae memoriae Card.Baronii et librum Adami Canonici Bremensis, quem idem Card.lis in annotationibus suis allegai, et animadverti paucissimis verbis sublatis, vel mutatis, et nullis omnino in textu lectionum additis, posse deleri annotationes Card.lis Baronii, quod ipsum, sacra Congregatione approbante, feci. Itaque remittimus officia Sanctorum olim probata, et nunc iterum confirmata, ut typis mandari, et recitari possint, ut latius in decreto approbationis continetur. Quid verò actum sit circa ea, quae venerabilis presbiter Matthias Montanus ejusdem vestrae Majestatis nomine à S.mo Pontifice nostro, et à sacra rituum Congregatione petiit, ipse idem verbis suis commodius referet. Ego vero Deo nostro assidue gratias ago, quod Regiam Majestatem Vestram diebus nostris tanto fidei Catholicae zelo, et tam insigni piotate repleverit, ut fama nominis vostri per omnem Ecclesiam resonet. Ac ut idem omnipotens Dominus erga ajestatem vestram dona sua multiplicet, et eodem legitimo tempore conservet incolumem, quibus posse humilibus precibus rogo. Neque mihi aliquid gratius accedere poterit in hac mea ultima aetate, quam ut Majestati Vestrae aliqua in re velim deservire. Datum Romae die 1 Junii 1616.