Page:EBC 1616 03 29 1687.pdf/1

From GATE
Revision as of 17:12, 30 January 2019 by Shasha Zhao (talk | contribs)
This page has not been proofread

Rome,29 mars 1616. Bellarmin i Jean de Letmiehostomski. __________________________________

&

/ Illustrissime Domine Palatine. Literae Illustrissimae D.V. cum adjuncto pio ac pretioso munusculo me simul,et laetificaverunt, et contristarunt. Laetificaverunt ex visitatione tanti Principia, in quo non minus lucet pietas,quam nobilitas. Sed valde contristave- jTrunt, quod ex iis literis intellexi,me pluris fieri ab hominibusm, quam revera sim apud Deum: vere enim, ut S.Franciscus dicere solebat, tantus est unusquisque, quantus est apud Deum, non major,aut minor. Oret igitur Dominus meus Palatinus Deum nostrum, ut misereatur mei, et per gratiam suam talem efficiat, qualem non pauci viri /^boni me esse sibi persuadent. Libellus ille meus, praeter omne meritum 3uum,et praeter omnem spem meam, gratus fuit omnibus Ecclesiae Sanctae filiis; utinam etiam utilitatis aliquid pariat. Edidi bis diebus alium libellum, quasi Benjamini fratrem, de aeterna fe licitate Sanctorum: exemplum unum mittam Illustrissimae D.Vestrae /Tper Patrav Nicolaum Lancicium. Scio munusculum meum non posse com paraci cum Rosario,et cordibus e succino pretioso, quae ad me misit Illustrissima D.Vestra; sed libenter patior,me superari, ut locus sit actioni gratiarum, quas ex animo ago Illustrissimae D.Vestrae, cui precor i Deo prosperitatem in hoc saeculo, et felicitatem ae- -^^ternam in futuro. Datum Romae die 29.Martii.16l6. Illustrissimae Dominationis vestrae Addictissimus atque ad omne obsequium paratissimus

Epist.famil. CXXII. - Volumen Jurium fol.52^