Page:EBC 1616 03 29 1687.pdf/1

From GATE
This page has been proofread

Illustrissime Domine Palatine. Literae Illustrissimae D.V. cum adjuncto pio ac pretioso munusculo me simul, et laetificaverunt, et contristarunt. Laetificaverunt ex visitatione tanti Principia, in quo non minus lucet pietas, quam nobilitas. Sed valde contristaverunt, quod ex iis literis intellexi, me pluris fieri ab hominibus, quam revera sim apud Deum: vere enim, ut S. Franciscus dicere solebat, tantus est unusquisque, quantus est apud Deum, non major, aut minor. Oret igitur Dominus meus Palatinus Deum nostrum, ut misereatur mei, et per gratiam suam talem efficiat, qualem non pauci viri boni me esse sibi persuadent. Libellus ille meus, praeter omne meritum suum, et praeter omnem spem meam, gratus fuit omnibus Ecclesiae Sanctae filiis; utinam etiam utilitatis aliquid pariat. Edidi bis diebus alium libellum, quasi Benjamini fratrem, de aeterna felicitate Sanctorum: exemplum unum mittam Illustrissimae D. Vestrae per Patrem Nicolaum Lancicium. Scio munusculum meum non posse com paraci cum Rosario, et cordibus e succino pretioso, quae ad me misit Illustrissima D. Vestra; sed libenter patior, me superari, ut locus sit actioni gratiarum, quas ex animo ago Illustrissimae D. Vestrae, cui precor à Deo prosperitatem in hoc saeculo, et felicitatem aeternam in futuro. Datum Romae die 29. Martii. 16l6.
Illustrissimae Dominationis vestrae
Addictissimus atque ad omne obsequium paratissimus