Page:EBC 1616 03 22 1685.pdf/1

From GATE
Revision as of 15:28, 23 January 2019 by ArchivesPUG (talk | contribs) (→‎Not proofread: Created page with "Category:EBC_Not proofread Category:EBC_Letters Category:EBC_Pages <!-- PLEASE START TRANSCRIPTION UNDER THIS LINE. DO NOT EDIT PREVIOUS LINES! --> Rome,22 mare 1...")
(diff) ← Older revision | Latest revision (diff) | Newer revision → (diff)
This page has not been proofread

Rome,22 mare 1616. Bellarmin au RP.Leandre de S.Martin O.SB.^^^85

/ Admodum Reverende Pater,

Distuli responsum dare literis Paternitatis Vestrae, datis die

30.Julii anni superioris, quia sperabam brevi negotium posse fini-

ri, et aliquid recti a me posse scribi:sed quoniam negotia Romana,

^fcum sint plurima, non tam breviter finiuntur, nolui diutius differ-

re responsum. Acoepi igitur a R.P.V. per D.Sigebertum literas,et

breviculum unionis, et alias scripturas idem negotium concernentes.

Sed jam non semel de hac re in Con^regatione Sanati Officii oollo-

quuti sumus: et probavimus dil�gentiam,et �ngenium,ac judicium D.

/^Sigeberti. Et quamvis nondum sit res tota ad exitum perducta, tamen

speramus brevi omnia finienda, et D.Sigebertum, reconfecta, cum

gaudio ad vos reversurum. Do^^us Anselmus, qui pr� Cassinensibus

agit, nonnihil resistei: sed cum Cassinenses tam procul absint ab

Anglia, Portasse non erit inutile, ut non adjungantur Congregationi

y^TAnglicanae, et satis erit, si Angli ex Hispania,Gallia et Belgio

in unum conveniant, et conjunctis viribus in eodem sp�ritu adori-

antur portas inferorum, quae cum sanbtis in Anglia bellum gerunt.

Valeat R.P.Vostra mei memor in sanctis precibus suis. Romae 22.

Martii,l6l6.

Admodum R.P.V.

uti frater in Christo

Robertus Cardinalis Bellarminus.

Clem.Reynerus. Apostolatus Benedictinorum in Anglia. Duaci,1626. Appendix p.21:Exemplar litterarum Ill/mi Card.Bell, ad R.P.Leandrum Vicarium Missionis Generalem.